Title Thumbnail

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

9781465611109
213 pages
Library of Alexandria
Overview
Osculis petunt, quos et insidiis petunt. Amplectuntur, laudant, quibus perniciem moliuntur. Mens huic viro, ut frons, aperta. Suis de rebus nihil vult latere securus et constans, præter benefacta. Ostendit se factis, non verbis ostentat, inanique simulatione. At enim optantem et allaborantem suis finxere manibus Virtutes et Musæ. Instillarunt affectus, quos non puderet Virtutes et Musas suos fateri et agnoscere. Subcisivas non corrupit horas turpi otio. Sane quæ libidinibus et nugis pars vitæ datur, de vita expungitur; vitæ perit. Accersit ad se amicas Musas. Conveniunt: læta et beata cum iis ducit commercia. Hoc cœlos et terras auspicio peragrat, philosophico pernix volatu. Omnia ætatum et temporum indefessus pervolat animo intervalla, historiæ fido ductu. Sic hac in nostra natus, per omnes unus vivit ætates: sic quos oculis non vidit, celebres laude heroas habet in familiarium numero. Miscet et cantus cum Pegasidibus puellis.